- VERGERIUS Petrus Paulus
- VERGERIUS Petrus PaulusEpiscopus Iustinopolitanus, in ditione Venetorum, a Clemente VII. et Paulo III. Pontificib. in Germaniam missus, Ferdinando Romanorum Regi adeo carus fuit, ut cum ei in Pannoniis agenti nata eslet filia Catharina, una cum Georgio Marchione Brandeburgico et Iohanne Archiepiscopo Lundensi, pro ea in Baptismo fideiusserit. A colloquio Wormatiensi A. C. 1541. Romam cum rediisset, ei a Pontifice purpura destinata est: Sed monitus a Cardinali Ginucio apud Pontificem Lutheranismi eum suspectum esse reddirum, in patriam secessit, librum ibi Adversus Apostatas Germaniae, ut suspicioni tam damnosae se eximeret, orsurus. Verum ecce, dum libros adversariorum, quos refutaturus erat, accuratius evolvit, ipse victum se sensit, speque Cardinalatus abiectâ, ad fratrem Ioh. Baptistam, Polae Episcopum abiit: Quô ad lectionem S. Scripturae, hincque veritatis agnitionem similiter perductô, ambô populum per Istriam erudire coeperunt. Mox Inquisitorum violentiâ coactus Vergerius, Mantuam divertit ad Gonzagam Herculem Cardinalem, unde quoque discedere compulsus, Tridentum venit, ut Concilio se purgaret, sed locô ei in consessu a Pontificiis Legatis negatô, Venetias delatus est. Ibi frustra a Caso legato sollicitatus ut Romam peteret, Patavium venit, ubi Francisco Spierae, ob defectionem a fide, desperabundo, saepius adfuit, magisque eius exemplô confirmatus ad vicinos profectus est Rhaetos. Apud quos, ut et in valle Telina, postquam aliquot annis Euangelium docuisset, a Principe Wirtembergico Tubingam vocatus est A. C. 1548. Vide Ioh. Sleidanum, Comm. de Statu Rel. et Reip. passim, imprimis, l. 21. ut et voces Petrus Paulus Vergerius, et Spiera.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.